1 Chronicles 3

David vero hos habuit filios qui ei nati sunt in Hebron primogenitum Amnon ex Achinaam Iezrahelitide secundum Danihel de Abigail Carmelitide tertium Absalom filium Maacha filiae Tholmei regis Gessur quartum Adoniam filium Aggith quintum Saphatiam ex Abital sextum Iethraam de Egla uxore sua sex ergo nati sunt ei in Hebron ubi regnavit septem annis et sex mensibus triginta autem et tribus annis regnavit in Hierusalem porro in Hierusalem nati sunt ei filii Samaa et Sobab et Nathan et Salomon quattuor de Bethsabee filia Amihel Iebaar quoque et Elisama et Eliphalet et Noge et Napheg et Iaphie necnon Elisama et Heliade et Eliphalet novem omnes hii filii David absque filiis concubinarum habuerunt sororem Thamar

10 filius autem Salomonis Roboam cuius Abia filius genuit Asa de hoc quoque natus est Iosaphat 11 pater Ioram qui Ioram genuit Ohoziam ex quo ortus est Ioas 12 et huius Amasias filius genuit Azariam porro Azariae filius Ioatham 13 procreavit Achaz patrem Ezechiae de quo natus est Manasses 14 sed et Manasses genuit Amon patrem Iosiae 15 filii autem Iosiae fuerunt primogenitus Iohanan secundus Ioacim tertius Sedecias quartus Sellum 16 de Ioacim natus est Iechonias et Sedecias 17 filii Iechoniae fuerunt Asir Salathihel 18 Melchiram Phadaia Sennaser et Iecemia Sama et Nadabia 19 de Phadaia orti sunt Zorobabel et Semei Zorobabel genuit Mosollam Ananiam et Salomith sororem eorum 20 Asabamque et Ohol et Barachiam et Asadiam Iosabesed quinque 21 filius autem Ananiae Phaltias pater Ieseiae cuius filius Raphaia huius quoque filius Arnam de quo natus est Obdia cuius filius fuit Sechenia 22 filius Secheniae Semeia cuius filii Attus et Iegal et Baria et Naaria et Saphat sex numero 23 filius Naariae Helioenai et Ezechias et Ezricam tres 24 filii Helioenai Oduia et Heliasub et Pheleia et Accub et Iohanan et Dalaia et Anani septem

Copyright information for VulgJ