1 Chronicles 7

porro filii Isachar Thola et Phua Iasub et Samaron quattuor filii Thola Ozi et Raphaia et Ierihel et Iemai et Iebsem et Samuhel principes per domos cognationum suarum de stirpe Thola viri fortissimi numerati sunt in diebus David viginti duo milia sescenti filii Ozi Iezraia de quo nati sunt Michahel et Obadia et Iohel et Iesia quinque omnes principes cumque eis per familias et populos suos accincti ad proelium viri fortissimi triginta sex milia multas enim habuere uxores et filios fratresque eorum per omnem cognationem Isachar robustissimi ad pugnandum octoginta septem milia numerati sunt Beniamin Bale et Bochor et Iadihel tres filii Bale Esbon et Ozi et Ozihel et Ierimoth et Urai quinque principes familiarum et ad pugnandum robustissimi numerus autem eorum viginti duo milia et triginta quattuor porro filii Bochor Zamira et Ioas et Eliezer et Helioenai et Amri et Ierimoth et Abia et Anathoth et Almathan omnes hii filii Bochor numerati sunt autem per familias suas principes cognationum ad bella fortissimi viginti milia et ducenti 10 porro filii Iadihel Balan filii autem Balan Hieus et Beniamin et Ahoth et Chanana et Iothan et Tharsis et Haisaar 11 omnes hii filii Iadihel principes cognationum suarum viri fortissimi decem et septem milia et ducenti ad proelium procedentes 12 Sephan quoque et Apham filii Hir et Asim filii Aer 13 filii autem Nepthali Iasihel et Guni et Asar et Sellum filii Balaa 14 porro filius Manasse Esrihel concubinaque eius syra peperit Machir patrem Galaad 15 Machir autem accepit uxores filiis suis Happhim et Sepham et habuit sororem nomine Maacha nomen autem secundi Salphaad nataeque sunt Salphaad filiae 16 et peperit Maacha uxor Machir filium vocavitque nomen eius Phares porro nomen fratris eius Sares et filii eius Ulam et Recem 17 filius autem Ulam Badan hii sunt filii Galaad filii Machir filii Manasse 18 soror autem eius Regina peperit virum Decorum et Abiezer et Moola 19 erant autem filii Semida Ahin et Sechem et Leci et Aniam

20 filii autem Ephraim Suthala Bareth filius eius Thaath filius eius Elada filius eius Thaath filius eius et huius filius Zabad 21 et huius filius Suthala et huius filius Ezer et Elad occiderunt autem eos viri Geth indigenae quia descenderant ut invaderent possessiones eorum 22 luxit igitur Ephraim pater eorum multis diebus et venerunt fratres eius ut consolarentur eum 23 ingressusque est ad uxorem suam quae concepit et peperit filium et vocavit nomen eius Beria eo quod in malis domus eius ortus esset 24 filia autem eius fuit Sara quae aedificavit Bethoron inferiorem et superiorem et Ozensara 25 porro filius eius Rapha et Reseph et Thale de quo natus est Thaan 26 qui genuit Laadan huius quoque filius Ammiud genuit Elisama 27 de quo ortus est Nun qui habuit filium Iosue 28 possessio autem eorum et habitatio Bethel cum filiabus suis et contra orientem Noran ad occidentalem plagam Gazer et filiae eius Sychem quoque cum filiabus suis usque Aza et filias eius 29 iuxta filios quoque Manasse Bethsan et filias eius Thanach et filias eius Mageddo et filias eius Dor et filias eius in his habitaverunt filii Ioseph filii Israhel 30 filii Aser Iomna et Iesua et Isui et Baria et Sara soror eorum 31 filii autem Baria Heber et Melchihel ipse est pater Barzaith 32 Heber autem genuit Iephlat et Somer et Otham et Suaa sororem eorum 33 filii Iephlat Phosech et Chamaal et Asoth hii filii Iephlat 34 porro filii Somer Ahi et Roaga et Iaba et Aram 35 filii autem Helem fratris eius Supha et Iemna et Selles et Amal 36 filii Supha Sue Arnaphed et Sual et Beri et Iamra 37 Bosor et Od et Samma et Salusa et Iethran et Bera 38 filii Iether Iephonne et Phaspha et Ara 39 filii autem Olla Aree et Anihel et Resia 40 omnes hii filii Aser principes cognationum electi atque fortissimi duces ducum numerus autem eorum aetatis quae apta esset ad bellum viginti sex milia

Copyright information for VulgJ