1 John 2

filioli mei haec scribo vobis ut non peccetis sed et si quis peccaverit advocatum habemus apud Patrem Iesum Christum iustum et ipse est propitiatio pro peccatis nostris non pro nostris autem tantum sed etiam pro totius mundi

et in hoc scimus quoniam cognovimus eum si mandata eius observemus qui dicit se nosse eum et mandata eius non custodit mendax est in hoc veritas non est qui autem servat verbum eius vere in hoc caritas Dei perfecta est in hoc scimus quoniam in ipso sumus qui dicit se in ipso manere debet sicut ille ambulavit et ipse ambulare

carissimi non mandatum novum scribo vobis sed mandatum vetus quod habuistis ab initio mandatum vetus est verbum quod audistis iterum mandatum novum scribo vobis quod est verum et in ipso et in vobis quoniam tenebrae transeunt et lumen verum iam lucet qui dicit se in luce esse et fratrem suum odit in tenebris est usque adhuc 10 qui diligit fratrem suum in lumine manet et scandalum in eo non est 11 qui autem odit fratrem suum in tenebris est et in tenebris ambulat et nescit quo eat quoniam tenebrae obcaecaverunt oculos eius

12 scribo vobis filioli quoniam remittuntur vobis peccata propter nomen eius 13 scribo vobis patres quoniam cognovistis eum qui ab initio est scribo vobis adulescentes quoniam vicistis malignum 14 scripsi vobis infantes quoniam cognovistis Patrem scripsi vobis patres quia cognovistis eum qui ab initio scripsi vobis adulescentes quia fortes estis et verbum Dei in vobis manet et vicistis malignum 15 nolite diligere mundum neque ea quae in mundo sunt si quis diligit mundum non est caritas Patris in eo 16 quoniam omne quod est in mundo concupiscentia carnis et concupiscentia oculorum est et superbia vitae quae non est ex Patre sed ex mundo est 17 et mundus transit et concupiscentia eius qui autem facit voluntatem Dei manet in aeternum

18 filioli novissima hora est et sicut audistis quia antichristus venit nunc antichristi multi facti sunt unde scimus quoniam novissima hora est 19 ex nobis prodierunt sed non erant ex nobis nam si fuissent ex nobis permansissent utique nobiscum sed ut manifesti sint quoniam non sunt omnes ex nobis

20 sed vos unctionem habetis a Sancto et nostis omnia 21 non scripsi vobis quasi ignorantibus veritatem sed quasi scientibus eam et quoniam omne mendacium ex veritate non est 22 quis est mendax nisi is qui negat quoniam Iesus non est Christus hic est antichristus qui negat Patrem et Filium 23 omnis qui negat Filium nec Patrem habet qui confitetur Filium et Patrem habet 24 vos quod audistis ab initio in vobis permaneat si in vobis permanserit quod ab initio audistis et vos in Filio et Patre manebitis 25 et haec est repromissio quam ipse pollicitus est nobis vitam aeternam 26 haec scripsi vobis de eis qui seducunt vos 27 et vos unctionem quam accepistis ab eo manet in vobis et non necesse habetis ut aliquis doceat vos sed sicut unctio eius docet vos de omnibus et verum est et non est mendacium et sicut docuit vos manete in eo

28 et nunc filioli manete in eo ut cum apparuerit habeamus fiduciam et non confundamur ab eo in adventu eius 29 si scitis quoniam iustus est scitote quoniam et omnis qui facit iustitiam ex ipso natus est

Copyright information for VulgJ