Exodus 40

locutusque est Dominus ad Mosen dicens mense primo die prima mensis eriges tabernaculum testimonii et pones in eo arcam dimittesque ante illam velum et inlata mensa pones super eam quae rite praecepta sunt candelabrum stabit cum lucernis suis et altare aureum in quo adoletur incensum coram arca testimonii tentorium in introitu tabernaculi pones et ante illud altare holocausti labrum inter altare et tabernaculum quod implebis aqua circumdabisque atrium tentoriis et ingressum eius et adsumpto unctionis oleo ungues tabernaculum cum vasis suis ut sanctificentur 10 altare holocausti et omnia vasa eius 11 labrum cum basi sua omnia unctionis oleo consecrabis ut sint sancta sanctorum 12 adplicabisque Aaron et filios eius ad fores tabernaculi testimonii et lotos aqua 15  indues sanctis vestibus ut ministrent mihi et unctio eorum in sacerdotium proficiat sempiternum

16  fecitque Moses omnia quae praeceperat Dominus 17  igitur mense primo anni secundi in prima die mensis conlocatum est tabernaculum 18  erexitque illud Moses et posuit tabulas ac bases et vectes statuitque columnas 19  et expandit tectum super tabernaculum inposito desuper operimento sicut Dominus imperarat 20  posuit et testimonium in arca subditis infra vectibus et oraculum desuper 21  cumque intulisset arcam in tabernaculum adpendit ante eam velum ut expleret Domini iussionem 22  posuit et mensam in tabernaculo testimonii ad plagam septentrionalem extra velum 23  ordinatis coram propositionis panibus sicut praeceperat Dominus Mosi 24  posuit et candelabrum in tabernaculum testimonii e regione mensae in parte australi 25  locatis per ordinem lucernis iuxta praeceptum Domini 26  posuit et altare aureum sub tecto testimonii contra velum 27  et adolevit super eo incensum aromatum sicut iusserat Dominus 28  posuit et tentorium in introitu tabernaculi 29  et altare holocausti in vestibulo testimonii offerens in eo holocaustum et sacrificia ut Dominus imperarat 30  labrum quoque statuit inter tabernaculum testimonii et altare implens illud aqua 31  laveruntque Moses et Aaron ac filii eius manus suas et pedes 32  cum ingrederentur tectum foederis et accederent ad altare sicut praeceperat Dominus 33  erexit et atrium per gyrum tabernaculi et altaris ducto in introitu eius tentorio postquam cuncta perfecta sunt

34  operuit nubes tabernaculum testimonii et gloria Domini implevit illud 35  nec poterat Moses ingredi tectum foederis nube operiente omnia et maiestate Domini coruscante quia cuncta nubes operuerat 36  si quando nubes tabernaculum deserebat proficiscebantur filii Israhel per turmas suas 37  si pendebat desuper manebant in eodem loco 38  nubes quippe Domini incubabat per diem tabernaculo et ignis in nocte videntibus populis Israhel per cunctas mansiones suas

Copyright information for VulgJ