Genesis 41

post duos annos vidit Pharao somnium putabat se stare super fluvium de quo ascendebant septem boves pulchrae et crassae nimis et pascebantur in locis palustribus aliae quoque septem emergebant de flumine foedae confectaeque macie et pascebantur in ipsa amnis ripa in locis virentibus devoraveruntque eas quarum mira species et habitudo corporum erat expergefactus Pharao rursum dormivit et vidit alterum somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque formonsae aliae quoque totidem spicae tenues et percussae uredine oriebantur devorantes omnem priorum pulchritudinem evigilans post quietem et facto mane pavore perterritus misit ad coniectores Aegypti cunctosque sapientes et accersitis narravit somnium nec erat qui interpretaretur

tunc demum reminiscens pincernarum magister ait confiteor peccatum meum 10 iratus rex servis suis me et magistrum pistorum retrudi iussit in carcerem principis militum 11 ubi una nocte uterque vidimus somnium praesagum futurorum 12 erat ibi puer hebraeus eiusdem ducis militum famulus cui narrantes somnia 13 audivimus quicquid postea rei probavit eventus ego enim redditus sum officio meo et ille suspensus est in cruce 14 protinus ad regis imperium eductum de carcere Ioseph totonderunt ac veste mutata obtulerunt ei 15 cui ille ait vidi somnia nec est qui edisserat quae audivi te prudentissime conicere 16 respondit Ioseph absque me Deus respondebit prospera Pharaoni

17 narravit ergo ille quod viderat putabam me stare super ripam fluminis 18 et septem boves de amne conscendere pulchras nimis et obesis carnibus quae in pastu paludis virecta carpebant 19 et ecce has sequebantur aliae septem boves in tantum deformes et macilentae ut numquam tales in terra Aegypti viderim 20 quae devoratis et consumptis prioribus 21 nullum saturitatis dedere vestigium sed simili macie et squalore torpebant evigilans rursum sopore depressus 22 vidi somnium septem spicae pullulabant in culmo uno plenae atque pulcherrimae 23 aliae quoque septem tenues et percussae uredine oriebantur stipula 24 quae priorum pulchritudinem devorarunt narravi coniectoribus somnium et nemo est qui edisserat 25 respondit Ioseph somnium regis unum est quae facturus est Deus ostendit Pharaoni 26 septem boves pulchrae et septem spicae plenae septem ubertatis anni sunt eandemque vim somnii conprehendunt 27 septem quoque boves tenues atque macilentae quae ascenderunt post eas et septem spicae tenues et vento urente percussae septem anni sunt venturae famis 28 qui hoc ordine conplebuntur 29 ecce septem anni venient fertilitatis magnae in universa terra Aegypti 30 quos sequentur septem anni alii tantae sterilitatis ut oblivioni tradatur cuncta retro abundantia consumptura est enim fames omnem terram 31 et ubertatis magnitudinem perditura inopiae magnitudo 32 quod autem vidisti secundo ad eandem rem pertinens somnium firmitatis indicium est eo quod fiat sermo Dei et velocius impleatur

33 nunc ergo provideat rex virum sapientem et industrium et praeficiat eum terrae Aegypti 34 qui constituat praepositos per singulas regiones et quintam partem fructuum per septem annos fertilitatis 35 qui iam nunc futuri sunt congreget in horrea et omne frumentum sub Pharaonis potestate condatur serveturque in urbibus 36 et paretur futurae septem annorum fami quae pressura est Aegyptum et non consumetur terra inopia 37 placuit Pharaoni consilium et cunctis ministris eius 38 locutusque est ad eos num invenire poterimus talem virum qui spiritu Dei plenus sit 39 dixit ergo ad Ioseph quia ostendit Deus tibi omnia quae locutus es numquid sapientiorem et similem tui invenire potero 40 tu eris super domum meam et ad tui oris imperium cunctus populus oboediet uno tantum regni solio te praecedam 41 dicens quoque rursum Pharao ad Ioseph ecce constitui te super universam terram Aegypti 42 tulit anulum de manu sua et dedit in manu eius vestivitque eum stola byssina et collo torquem auream circumposuit 43 fecitque ascendere super currum suum secundum clamante praecone ut omnes coram eo genuflecterent et praepositum esse scirent universae terrae Aegypti 44 dixit quoque rex ad Ioseph ego sum Pharao absque tuo imperio non movebit quisquam manum aut pedem in omni terra Aegypti 45 vertitque nomen illius et vocavit eum lingua aegyptiaca Salvatorem mundi dedit quoque illi uxorem Aseneth filiam Putiphare sacerdotis Heliopoleos egressus itaque Ioseph ad terram Aegypti

46 triginta autem erat annorum quando stetit in conspectu regis Pharaonis circuivit omnes regiones Aegypti 47 venitque fertilitas septem annorum et in manipulos redactae segetes congregatae sunt in horrea Aegypti 48 omnis etiam frugum abundantia in singulis urbibus condita est 49 tantaque fuit multitudo tritici ut harenae maris coaequaretur et copia mensuram excederet 50 nati sunt autem Ioseph filii duo antequam veniret fames quos ei peperit Aseneth filia Putiphare sacerdotis Heliopoleos 51 vocavitque nomen primogeniti Manasse dicens oblivisci me fecit Deus omnium laborum meorum et domum patris mei 52 nomen quoque secundi appellavit Ephraim dicens crescere me fecit Deus in terra paupertatis meae 53 igitur transactis septem annis ubertatis qui fuerant in Aegypto 54 coeperunt venire septem anni inopiae quos praedixerat Ioseph et in universo orbe fames praevaluit in cuncta autem terra Aegypti erat panis 55 qua esuriente clamavit populus ad Pharaonem alimenta petens quibus ille respondit ite ad Ioseph et quicquid vobis dixerit facite 56 crescebat autem cotidie fames in omni terra aperuitque Ioseph universa horrea et vendebat Aegyptiis nam et illos oppresserat fames 57 omnesque provinciae veniebant in Aegyptum ut emerent escas et malum inopiae temperarent

Copyright information for VulgJ