Hosea 14

convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli

sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani

Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est quis sapiens et intelleget ista intellegens et sciet haec quia rectae viae Domini et iusti ambulabunt in eis praevaricatores vero corruent in eis

Copyright information for VulgJ