Job 16

respondens autem Iob dixit audivi frequenter talia consolatores onerosi omnes vos estis numquid habebunt finem verba ventosa aut aliquid tibi molestum est si loquaris poteram et ego similia vestri loqui atque utinam esset anima vestra pro anima mea consolarer et ego vos sermonibus et moverem caput meum super vos roborarem vos ore meo et moverem labia quasi parcens vobis

sed quid agam si locutus fuero non quiescet dolor meus et si tacuero non recedet a me nunc autem oppressit me dolor meus et in nihili redacti sunt omnes artus mei rugae meae testimonium dicunt contra me et suscitatur falsiloquus adversus faciem meam contradicens mihi collegit furorem suum in me et comminans mihi infremuit contra me dentibus suis hostis meus terribilibus oculis me intuitus est 10  aperuerunt super me ora sua exprobrantes percusserunt maxillam meam satiati sunt poenis meis 11  conclusit me Deus apud iniquum et manibus impiorum me tradidit 12  ego ille quondam opulentus repente contritus sum tenuit cervicem meam confregit me et posuit sibi quasi in signum 13  circumdedit me lanceis suis convulneravit lumbos meos non pepercit et effudit in terra viscera mea 14  concidit me vulnere super vulnus inruit in me quasi gigans 15  saccum consui super cutem meam et operui cinere cornu meum 16  facies mea intumuit a fletu et palpebrae meae caligaverunt

17  haec passus sum absque iniquitate manus meae cum haberem mundas ad Deum preces 18  terra ne operias sanguinem meum neque inveniat locum in te latendi clamor meus 19  ecce enim in caelo testis meus et conscius meus in excelsis 20  verbosi mei amici mei ad Deum stillat oculus meus 21  atque utinam sic iudicaretur vir cum Deo quomodo iudicatur filius hominis cum collega suo 22  ecce enim breves anni transeunt et semitam per quam non revertar ambulo

Copyright information for VulgJ