Job 19

respondens autem Iob dixit usquequo adfligitis animam meam et adteritis me sermonibus en decies confunditis me et non erubescitis opprimentes me nempe et si ignoravi mecum erit ignorantia mea at vos contra me erigimini et arguitis me obprobriis meis saltim nunc intellegite quia Deus non aequo iudicio adflixerit me et flagellis suis me cinxerit ecce clamabo vim patiens et nemo audiet vociferabor et non est qui iudicet

semitam meam circumsepsit et transire non possum et in calle meo tenebras posuit spoliavit me gloria mea et abstulit coronam de capite meo 10 destruxit me undique et pereo et quasi evulsae arbori abstulit spem meam 11 iratus est contra me furor eius et sic me habuit quasi hostem suum 12 simul venerunt latrones eius et fecerunt sibi viam per me et obsederunt in gyro tabernaculum meum 13 fratres meos longe fecit a me et noti mei quasi alieni recesserunt a me 14 dereliquerunt me propinqui mei et qui me noverant obliti sunt mei 15 inquilini domus meae et ancillae meae sicut alienum habuerunt me et quasi peregrinus fui in oculis eorum 16 servum meum vocavi et non respondit ore proprio deprecabar illum 17 halitum meum exhorruit uxor mea et orabam filios uteri mei 18 stulti quoque despiciebant me et cum ab eis recessissem detrahebant mihi 19 abominati sunt me quondam consiliarii mei et quem maxime diligebam aversatus est me 20 pelli meae consumptis carnibus adhesit os meum et derelicta sunt tantummodo labia circa dentes meos 21 miseremini mei miseremini mei saltim vos amici mei quia manus Domini tetigit me 22 quare persequimini me sicut Deus et carnibus meis saturamini

23 quis mihi tribuat ut scribantur sermones mei quis mihi det ut exarentur in libro 24 stilo ferreo et plumbi lammina vel certe sculpantur in silice 25 scio enim quod redemptor meus vivat et in novissimo de terra surrecturus sim 26 et rursum circumdabor pelle mea et in carne mea videbo Deum 27 quem visurus sum ego ipse et oculi mei conspecturi sunt et non alius reposita est haec spes mea in sinu meo 28 quare ergo nunc dicitis persequamur eum et radicem verbi inveniamus contra eum 29 fugite ergo a facie gladii quoniam ultor iniquitatum gladius est et scitote esse iudicium

Copyright information for VulgJ