Job 20

respondens autem Sophar Naamathites dixit idcirco cogitationes meae variae succedunt sibi et mens in diversa rapitur doctrinam qua me arguis audiam et spiritus intellegentiae meae respondebit mihi hoc scio a principio ex quo positus est homo super terram quod laus impiorum brevis sit et gaudium hypocritae ad instar puncti si ascenderit usque ad caelum superbia eius et caput eius nubes tetigerit quasi sterquilinium in fine perdetur et qui eum viderant dicent ubi est velut somnium avolans non invenietur transiet sicut visio nocturna oculus qui eum viderat non videbit neque ultra intuebitur eum locus suus

10 filii eius adterentur egestate et manus illius reddent ei dolorem suum 11 ossa eius implebuntur vitiis adulescentiae eius et cum eo in pulverem dormient 12 cum enim dulce fuerit in ore eius malum abscondet illud sub lingua sua 13 parcet illi et non derelinquet illud et celabit in gutture suo 14 panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus 15 divitias quas devoravit evomet et de ventre illius extrahet eas Deus 16 caput aspidum suget occidet eum lingua viperae 17 non videat rivulos fluminis torrentes mellis et butyri 18 luet quae fecit omnia nec tamen consumetur iuxta multitudinem adinventionum suarum sic et sustinebit 19 quoniam confringens nudavit pauperes domum rapuit et non aedificavit eam 20 nec est satiatus venter eius et cum habuerit quae cupierat possidere non poterit 21 non remansit de cibo eius et propterea nihil permanebit de bonis eius 22 cum satiatus fuerit artabitur aestuabit et omnis dolor inruet in eum

23 utinam impleatur venter eius ut emittat in eum iram furoris sui et pluat super illum bellum suum 24 fugiet arma ferrea et inruet in arcum aereum 25 eductus et egrediens de vagina sua et fulgurans in amaritudine sua vadent et venient super eum horribiles 26 omnes tenebrae absconditae sunt in occultis eius devorabit eum ignis qui non succenditur adfligetur relictus in tabernaculo suo 27 revelabunt caeli iniquitatem eius et terra consurget adversus eum 28 apertum erit germen domus illius detrahetur in die furoris Dei 29 haec est pars hominis impii a Deo et hereditas verborum eius a Domino

Copyright information for VulgJ