Job 28

habet argentum venarum suarum principia et auro locus est in quo conflatur ferrum de terra tollitur et lapis solutus calore in aes vertitur tempus posuit tenebris et universorum finem ipse considerat lapidem quoque caliginis et umbram mortis dividit torrens a populo peregrinante eos quos oblitus est pes egentis hominum et invios terra de qua oriebatur panis in loco suo igne subversa est locus sapphyri lapides eius et glebae illius aurum semitam ignoravit avis nec intuitus est oculus vulturis non calcaverunt eam filii institorum nec pertransivit per eam leaena ad silicem extendit manum suam subvertit a radicibus montes 10 in petris rivos excidit et omne pretiosum vidit oculus eius 11 profunda quoque fluviorum scrutatus est et abscondita produxit in lucem 12 sapientia vero ubi invenitur et quis est locus intellegentiae 13 nescit homo pretium eius nec invenitur in terra suaviter viventium

14 abyssus dicit non est in me et mare loquitur non est mecum 15 non dabitur aurum obrizum pro ea nec adpendetur argentum in commutatione eius 16 non conferetur tinctis Indiae coloribus nec lapidi sardonico pretiosissimo vel sapphyro 17 non adaequabitur ei aurum vel vitrum nec commutabuntur pro ea vasa auri 18 excelsa et eminentia non memorabuntur conparatione eius trahitur autem sapientia de occultis 19 non adaequabitur ei topazium de Aethiopia nec tincturae mundissimae conponetur

20 unde ergo sapientia veniet et quis est locus intellegentiae 21 abscondita est ab oculis omnium viventium volucres quoque caeli latet 22 perditio et mors dixerunt auribus nostris audivimus famam eius 23 Deus intellegit viam eius et ipse novit locum illius 24 ipse enim fines mundi intuetur et omnia quae sub caelo sunt respicit 25 qui fecit ventis pondus et aquas adpendit mensura 26 quando ponebat pluviis legem et viam procellis sonantibus 27 tunc vidit illam et enarravit et praeparavit et investigavit 28 et dixit homini ecce timor Domini ipsa est sapientia et recedere a malo intellegentia

Copyright information for VulgJ