Job 38

respondens autem Dominus Iob de turbine dixit quis est iste involvens sententias sermonibus inperitis accinge sicut vir lumbos tuos interrogabo te et responde mihi

ubi eras quando ponebam fundamenta terrae indica mihi si habes intellegentiam quis posuit mensuras eius si nosti vel quis tetendit super eam lineam super quo bases illius solidatae sunt aut quis dimisit lapidem angularem eius cum me laudarent simul astra matutina et iubilarent omnes filii Dei quis conclusit ostiis mare quando erumpebat quasi de vulva procedens cum ponerem nubem vestimentum eius et caligine illud quasi pannis infantiae obvolverem 10 circumdedi illud terminis meis et posui vectem et ostia 11 et dixi usque huc venies et non procedes amplius et hic confringes tumentes fluctus tuos

12 numquid post ortum tuum praecepisti diluculo et ostendisti aurorae locum suum 13 et tenuisti concutiens extrema terrae et excussisti impios ex ea 14 restituetur ut lutum signaculum et stabit sicut vestimentum 15 auferetur ab impiis lux sua et brachium excelsum confringetur 16 numquid ingressus es profunda maris et in novissimis abyssis deambulasti 17 numquid apertae tibi sunt portae mortis et ostia tenebrosa vidisti 18 numquid considerasti latitudines terrae indica mihi si nosti omnia 19 in qua via habitet lux et tenebrarum quis locus sit 20 ut ducas unumquodque ad terminos suos et intellegas semitas domus eius 21 sciebas tunc quod nasciturus esses et numerum dierum tuorum noveras 22 numquid ingressus es thesauros nivis aut thesauros grandinis aspexisti 23 quae praeparavi in tempus hostis in diem pugnae et belli 24 per quam viam spargitur lux dividitur aestus super terram

25 quis dedit vehementissimo imbri cursum et viam sonantis tonitrui 26 ut plueret super terram absque homine in deserto ubi nullus mortalium commoratur 27 ut impleret inviam et desolatam et produceret herbas virentes 28 quis est pluviae pater vel quis genuit stillas roris 29 de cuius utero egressa est glacies et gelu de caelo quis genuit 30 in similitudinem lapidis aquae durantur et superficies abyssi constringitur 31 numquid coniungere valebis micantes stellas Pliadis aut gyrum Arcturi poteris dissipare 32 numquid producis luciferum in tempore suo et vesperum super filios terrae consurgere facis 33 numquid nosti ordinem caeli et pones rationem eius in terra 34 numquid elevabis in nebula vocem tuam et impetus aquarum operiet te 35 numquid mittes fulgura et ibunt et revertentia dicent tibi adsumus 36 quis posuit in visceribus hominis sapientiam vel quis dedit gallo intellegentiam 37 quis enarravit caelorum rationem et concentum caeli quis dormire faciet 38 quando fundebatur pulvis in terram et glebae conpingebantur 39 numquid capies leaenae praedam et animam catulorum eius implebis 40 quando cubant in antris et in specubus insidiantur 41 quis praeparat corvo escam suam quando pulli eius ad Deum clamant vagantes eo quod non habeant cibos

Copyright information for VulgJ