Job 41

1 an extrahere poteris Leviathan hamo et fune ligabis linguam eius 2 numquid pones circulum in naribus eius et armilla perforabis maxillam eius 3 numquid multiplicabit ad te preces aut loquetur tibi mollia 4 numquid feriet tecum pactum et accipies eum servum sempiternum 5 numquid inludes ei quasi avi aut ligabis illum ancillis tuis 6 concident eum amici divident illum negotiatores 7 numquid implebis sagenas pelle eius et gurgustium piscium capite illius 8 pone super eum manum tuam memento belli nec ultra addas loqui 9 ecce spes eius frustrabitur eum et videntibus cunctis praecipitabitur 10 non quasi crudelis suscitabo eum quis enim resistere potest vultui meo

11 quis ante dedit mihi ut reddam ei omnia quae sub caelo sunt mea sunt 12 non parcam ei et verbis potentibus et ad deprecandum conpositis 13 quis revelavit faciem indumenti eius et in medium oris eius quis intrabit 14 portas vultus eius quis aperiet per gyrum dentium eius formido 15 corpus illius quasi scuta fusilia et conpactum squamis se prementibus 16 una uni coniungitur et ne spiraculum quidem incedit per eas 17 una alteri adherebunt et tenentes se nequaquam separabuntur 18 sternutatio eius splendor ignis et oculi eius ut palpebrae diluculi 19 de ore eius lampades procedunt sicut taedae ignis accensae 20 de naribus eius procedit fumus sicut ollae succensae atque ferventis 21 halitus eius prunas ardere facit et flamma de ore eius egreditur 22 in collo eius morabitur fortitudo et faciem eius praecedet egestas 23 membra carnium eius coherentia sibi mittet contra eum fulmina et ad locum alium non ferentur 24 cor eius indurabitur quasi lapis et stringetur quasi malleatoris incus 25 cum sublatus fuerit timebunt angeli et territi purgabuntur 26 cum adprehenderit eum gladius subsistere non poterit neque hasta neque torax 27 reputabit enim quasi paleas ferrum et quasi lignum putridum aes 28 non fugabit eum vir sagittarius in stipulam versi sunt ei lapides fundae 29 quasi stipulam aestimabit malleum et deridebit vibrantem hastam 30 sub ipso erunt radii solis sternet sibi aurum quasi lutum 31 fervescere faciet quasi ollam profundum mare ponet quasi cum unguenta bulliunt 32 post eum lucebit semita aestimabit abyssum quasi senescentem 33 non est super terram potestas quae conparetur ei qui factus est ut nullum timeret 34 omne sublime videt ipse est rex super universos filios superbiae

Copyright information for VulgJ