Job 8

respondens autem Baldad Suites dixit usquequo loqueris talia et spiritus multiplex sermones oris tui numquid Deus subplantat iudicium et Omnipotens subvertit quod iustum est etiam si filii tui peccaverunt ei et dimisit eos in manu iniquitatis suae tu tamen si diluculo consurrexeris ad Deum et Omnipotentem fueris deprecatus si mundus et rectus incesseris statim evigilabit ad te et pacatum reddet habitaculum iustitiae tuae in tantum ut priora tua fuerint parva et novissima tua multiplicentur nimis

interroga enim generationem pristinam et diligenter investiga patrum memoriam hesterni quippe sumus et ignoramus quoniam sicut umbra dies nostri sunt super terram 10 et ipsi docebunt te loquentur tibi et de corde suo proferent eloquia 11 numquid vivere potest scirpus absque humore aut crescet carectum sine aqua 12 cum adhuc sit in flore nec carpatur manu ante omnes herbas arescit 13 sic viae omnium qui obliviscuntur Deum et spes hypocritae peribit 14 non ei placebit vecordia sua et sicut tela aranearum fiducia eius 15 innitetur super domum suam et non stabit fulciet eam et non consurget 16 humectus videtur antequam veniat sol et in horto suo germen eius egreditur 17 super acervum petrarum radices eius densabuntur et inter lapides commorabitur 18 si absorbuerit eum de loco suo negabit eum et dicet non novi te 19 haec est enim laetitia viae eius ut rursum de terra alii germinentur

20 Deus non proiciet simplicem nec porriget manum malignis 21 donec impleatur risu os tuum et labia tua iubilo 22 qui oderunt te induentur confusione et tabernaculum impiorum non subsistet

Copyright information for VulgJ