John 10

amen amen dico vobis qui non intrat per ostium in ovile ovium sed ascendit aliunde ille fur est et latro qui autem intrat per ostium pastor est ovium huic ostiarius aperit et oves vocem eius audiunt et proprias oves vocat nominatim et educit eas et cum proprias oves emiserit ante eas vadit et oves illum sequuntur quia sciunt vocem eius alienum autem non sequuntur sed fugient ab eo quia non noverunt vocem alienorum hoc proverbium dixit eis Iesus illi autem non cognoverunt quid loqueretur eis dixit ergo eis iterum Iesus amen amen dico vobis quia ego sum ostium ovium omnes quotquot venerunt fures sunt et latrones sed non audierunt eos oves ego sum ostium per me si quis introierit salvabitur et ingredietur et egredietur et pascua inveniet 10 fur non venit nisi ut furetur et mactet et perdat ego veni ut vitam habeant et abundantius habeant 11 ego sum pastor bonus bonus pastor animam suam dat pro ovibus 12 mercennarius et qui non est pastor cuius non sunt oves propriae videt lupum venientem et dimittit oves et fugit et lupus rapit et dispergit oves 13 mercennarius autem fugit quia mercennarius est et non pertinet ad eum de ovibus 14 ego sum pastor bonus et cognosco meas et cognoscunt me meae 15 sicut novit me Pater et ego agnosco Patrem et animam meam pono pro ovibus 16 et alias oves habeo quae non sunt ex hoc ovili et illas oportet me adducere et vocem meam audient et fiet unum ovile unus pastor 17 propterea me Pater diligit quia ego pono animam meam ut iterum sumam eam 18 nemo tollit eam a me sed ego pono eam a me ipso potestatem habeo ponendi eam et potestatem habeo iterum sumendi eam hoc mandatum accepi a Patre meo

19 dissensio iterum facta est inter Iudaeos propter sermones hos 20 dicebant autem multi ex ipsis daemonium habet et insanit quid eum auditis 21 alii dicebant haec verba non sunt daemonium habentis numquid daemonium potest caecorum oculos aperire

22 facta sunt autem encenia in Hierosolymis et hiemps erat 23 et ambulabat Iesus in templo in porticu Salomonis 24 circumdederunt ergo eum Iudaei et dicebant ei quousque animam nostram tollis si tu es Christus dic nobis palam 25 respondit eis Iesus loquor vobis et non creditis opera quae ego facio in nomine Patris mei haec testimonium perhibent de me 26 sed vos non creditis quia non estis ex ovibus meis 27 oves meae vocem meam audiunt et ego cognosco eas et sequuntur me 28 et ego vitam aeternam do eis et non peribunt in aeternum et non rapiet eas quisquam de manu mea 29 Pater meus quod dedit mihi maius omnibus est et nemo potest rapere de manu Patris mei 30 ego et Pater unum sumus 31 sustulerunt lapides Iudaei ut lapidarent eum 32 respondit eis Iesus multa opera bona ostendi vobis ex Patre meo propter quod eorum opus me lapidatis 33 responderunt ei Iudaei de bono opere non lapidamus te sed de blasphemia et quia tu homo cum sis facis te ipsum Deum 34 respondit eis Iesus nonne scriptum est in lege vestra quia ego dixi dii estis 35 si illos dixit deos ad quos sermo Dei factus est et non potest solvi scriptura 36 quem Pater sanctificavit et misit in mundum vos dicitis quia blasphemas quia dixi Filius Dei sum 37 si non facio opera Patris mei nolite credere mihi 38 si autem facio et si mihi non vultis credere operibus credite ut cognoscatis et credatis quia in me est Pater et ego in Patre

39 quaerebant ergo eum prendere et exivit de manibus eorum 40 et abiit iterum trans Iordanen in eum locum ubi erat Iohannes baptizans primum et mansit illic 41 et multi venerunt ad eum et dicebant quia Iohannes quidem signum fecit nullum 42 omnia autem quaecumque dixit Iohannes de hoc vera erant et multi crediderunt in eum

Copyright information for VulgJ