Jonah 2

1 et oravit Iona ad Dominum Deum suum de utero piscis 2 et dixit clamavi de tribulatione mea ad Dominum et exaudivit me de ventre inferni clamavi et exaudisti vocem meam 3 et proiecisti me in profundum in corde maris et flumen circumdedit me omnes gurgites tui et fluctus tui super me transierunt 4 et ego dixi abiectus sum a conspectu oculorum tuorum verumtamen rursus videbo templum sanctum tuum 5 circumdederunt me aquae usque ad animam abyssus vallavit me pelagus operuit caput meum 6 ad extrema montium descendi terrae vectes concluserunt me in aeternum et sublevabis de corruptione vitam meam Domine Deus meus 7 cum angustiaretur in me anima mea Domini recordatus sum ut veniat ad te oratio mea ad templum sanctum tuum 8 qui custodiunt vanitates frustra misericordiam suam derelinquunt 9 ego autem in voce laudis immolabo tibi quaecumque vovi reddam pro salute Domino

10 et dixit Dominus pisci et evomuit Ionam in aridam

Copyright information for VulgJ