Judges 5

cecineruntque Debbora et Barac filius Abinoem in die illo dicentes qui sponte obtulistis de Israhel animas vestras ad periculum benedicite Domino audite reges percipite auribus principes ego sum ego sum quae Domino canam psallam Domino Deo Israhel Domine cum exires de Seir et transires per regiones Edom terra mota est caelique ac nubes stillaverunt aquis montes fluxerunt a facie Domini et Sinai a facie Domini Dei Israhel

in diebus Samgar filii Anath in diebus Iahel quieverunt semitae et qui ingrediebantur per eas ambulaverunt per calles devios cessaverunt fortes in Israhel et quieverunt donec surgeret Debbora surgeret mater in Israhel nova bella elegit Dominus et portas hostium ipse subvertit clypeus et hasta si apparuerint in quadraginta milibus Israhel cor meum diligit principes Israhel qui propria voluntate obtulistis vos discrimini benedicite Domino 10 qui ascenditis super nitentes asinos et sedetis in iudicio et ambulatis in via loquimini 11 ubi conlisi sunt currus et hostium est suffocatus exercitus ibi narrentur iustitiae Domini et clementia in fortes Israhel tunc descendit populus Domini ad portas et obtinuit principatum

12 surge surge Debbora surge surge et loquere canticum surge Barac et adprehende captivos tuos fili Abinoem 13 salvatae sunt reliquiae populi Dominus in fortibus dimicavit 14 ex Ephraim delevit eos in Amalech et post eum ex Beniamin in populos tuos o Amalech de Machir principes descenderunt et de Zabulon qui exercitum ducerent ad bellandum 15 duces Isachar fuere cum Debbora et Barac vestigia sunt secuti qui quasi in praeceps ac baratrum se discrimini dedit diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est 16 quare habitas inter duos terminos ut audias sibilos gregum diviso contra se Ruben magnanimorum repperta contentio est 17 Galaad trans Iordanem quiescebat et Dan vacabat navibus Aser habitabat in litore maris et in portibus morabatur 18 Zabulon vero et Nepthalim obtulerunt animas suas morti in regione Merome 19 venerunt reges et pugnaverunt pugnaverunt reges Chanaan in Thanach iuxta aquas Mageddo et tamen nihil tulere praedantes 20 de caelo dimicatum est contra eos stellae manentes in ordine et cursu suo adversum Sisaram pugnaverunt 21 torrens Cison traxit cadavera eorum torrens Cadumim torrens Cison conculca anima mea robustos 22 ungulae equorum ceciderunt fugientibus impetu et per praeceps ruentibus fortissimis hostium 23 maledicite terrae Meroz dixit angelus Domini maledicite habitatoribus eius quia non venerunt ad auxilium Domini in adiutorium fortissimorum eius

24 benedicta inter mulieres Iahel uxor Aber Cinei benedicatur in tabernaculo suo 25 aquam petenti lac dedit et in fiala principum obtulit butyrum 26 sinistram manum misit ad clavum et dexteram ad fabrorum malleos percussitque Sisaram quaerens in capite vulneri locum et tempus valide perforans 27 inter pedes eius ruit defecit et mortuus est ante pedes illius volvebatur et iacebat exanimis et miserabilis 28 per fenestram prospiciens ululabat mater eius et de cenaculo loquebatur cur moratur regredi currus eius quare tardaverunt pedes quadrigarum illius 29 una sapientior ceteris uxoribus eius haec socrui verba respondit 30 forsitan nunc dividit spolia et pulcherrima feminarum eligitur ei vestes diversorum colorum Sisarae traduntur in praedam et supellex varia ad ornanda colla congeritur 31 sic pereant omnes inimici tui Domine qui autem diligunt te sicut sol in ortu suo splendet ita rutilent quievitque terra per quadraginta annos

Copyright information for VulgJ