Mark 13

et cum egrederetur de templo ait illi unus ex discipulis suis magister aspice quales lapides et quales structurae et respondens Iesus ait illi vides has omnes magnas aedificationes non relinquetur lapis super lapidem qui non destruatur et cum sederet in montem Olivarum contra templum interrogabant eum separatim Petrus et Iacobus et Iohannes et Andreas dic nobis quando ista fient et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari

et respondens Iesus coepit dicere illis videte ne quis vos seducat multi enim venient in nomine meo dicentes quia ego sum et multos seducent cum audieritis autem bella et opiniones bellorum ne timueritis oportet enim fieri sed nondum finis exsurget autem gens super gentem et regnum super regnum et erunt terraemotus per loca et fames initium dolorum haec videte autem vosmet ipsos tradent enim vos conciliis et in synagogis vapulabitis et ante praesides et reges stabitis propter me in testimonium illis 10 et in omnes gentes primum oportet praedicari evangelium 11 et cum duxerint vos tradentes nolite praecogitare quid loquamini sed quod datum vobis fuerit in illa hora id loquimini non enim estis vos loquentes sed Spiritus Sanctus 12 tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et consurgent filii in parentes et morte adficient eos 13 et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem sustinuerit in finem hic salvus erit

14 cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet qui legit intellegat tunc qui in Iudaea sunt fugiant in montes 15 et qui super tectum ne descendat in domum nec introeat ut tollat quid de domo sua 16 et qui in agro erit non revertatur retro tollere vestimentum suum 17 vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus 18 orate vero ut hieme non fiant 19 erunt enim dies illi tribulationes tales quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus usque nunc neque fient 20 et nisi breviasset Dominus dies non fuisset salva omnis caro sed propter electos quos elegit breviavit dies 21 et tunc si quis vobis dixerit ecce hic est Christus ecce illic ne credideritis 22 exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa et portenta ad seducendos si potest fieri etiam electos 23 vos ergo videte ecce praedixi vobis omnia

24 sed in illis diebus post tribulationem illam sol contenebrabitur et luna non dabit splendorem suum 25 et erunt stellae caeli decidentes et virtutes quae sunt in caelis movebuntur 26 et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria 27 et tunc mittet angelos suos et congregabit electos suos a quattuor ventis a summo terrae usque ad summum caeli

28 a ficu autem discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et nata fuerint folia cognoscitis quia in proximo sit aestas 29 sic et vos cum videritis haec fieri scitote quod in proximo sit in ostiis 30 amen dico vobis quoniam non transiet generatio haec donec omnia ista fiant 31 caelum et terra transibunt verba autem mea non transibunt 32 de die autem illo vel hora nemo scit neque angeli in caelo neque Filius nisi Pater 33 videte vigilate et orate nescitis enim quando tempus sit 34 sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam et dedit servis suis potestatem cuiusque operis et ianitori praecipiat ut vigilet 35 vigilate ergo nescitis enim quando dominus domus veniat sero an media nocte an galli cantu an mane 36 ne cum venerit repente inveniat vos dormientes 37 quod autem vobis dico omnibus dico vigilate

Copyright information for VulgJ