Numbers 8

locutus est Dominus ad Mosen dicens loquere Aaroni et dices ad eum cum posueris septem lucernas contra eam partem quam candelabrum respicit lucere debebunt fecitque Aaron et inposuit lucernas super candelabrum ut praeceperat Dominus Mosi haec autem erat factura candelabri ex auro ductili tam medius stipes quam cuncta ex utroque calamorum latera nascebantur iuxta exemplum quod ostendit Dominus Mosi ita operatus est candelabrum

et locutus est Dominus ad Mosen dicens tolle Levitas de medio filiorum Israhel et purificabis eos iuxta hunc ritum aspergantur aqua lustrationis et radant omnes pilos carnis suae cumque laverint vestimenta sua et mundati fuerint tollant bovem de armentis et libamentum eius similam oleo conspersam bovem autem alterum de armento tu accipies pro peccato et adplicabis Levitas coram tabernaculo foederis convocata omni multitudine filiorum Israhel 10 cumque Levitae fuerint coram Domino ponent filii Israhel manus suas super eos 11 et offeret Aaron Levitas munus in conspectu Domini a filiis Israhel ut serviant in ministerio eius 12 Levitae quoque ponent manus suas super capita boum e quibus unum facies pro peccato et alterum in holocaustum Domini ut depreceris pro eis 13 statuesque Levitas in conspectu Aaron et filiorum eius et consecrabis oblatos Domino 14 ac separabis de medio filiorum Israhel ut sint mei 15 et postea ingrediantur tabernaculum foederis ut serviant mihi sicque purificabis et consecrabis eos in oblationem Domini quoniam dono donati sunt mihi a filiis Israhel 16 pro primogenitis quae aperiunt omnem vulvam in Israhel accepi eos 17 mea sunt omnia primogenita filiorum Israhel tam ex hominibus quam ex iumentis ex die quo percussi omnem primogenitum in terra Aegypti sanctificavi eos mihi 18 et tuli Levitas pro cunctis primogenitis filiorum Israhel 19 tradidique eos dono Aaroni et filiis eius de medio populi ut serviant mihi pro Israhel in tabernaculo foederis et orent pro eis ne sit in populo plaga si ausi fuerint accedere ad sanctuarium 20 feceruntque Moses et Aaron et omnis multitudo filiorum Israhel super Levitas quae praeceperat Dominus Mosi 21 purificatique sunt et laverunt vestimenta sua elevavitque eos Aaron in conspectu Domini et oravit pro eis 22 ut purificati ingrederentur ad officia sua in tabernaculum foederis coram Aaron et filiis eius sicut praeceperat Dominus Mosi de Levitis ita factum est 23 locutus est Dominus ad Mosen dicens 24 haec est lex Levitarum a viginti quinque annis et supra ingredientur ut ministrent in tabernaculo foederis 25 cumque quinquagesimum annum aetatis impleverint servire cessabunt 26 eruntque ministri fratrum suorum in tabernaculo foederis ut custodiant quae sibi fuerint commendata opera autem ipsa non faciant sic dispones Levitas in custodiis suis

Copyright information for VulgJ