Proverbs 7

fili mi custodi sermones meos et praecepta mea reconde tibi serva mandata mea et vives et legem meam quasi pupillam oculi tui liga eam in digitis tuis scribe illam in tabulis cordis tui dic sapientiae soror mea es et prudentiam voca amicam tuam ut custodiat te a muliere extranea et ab aliena quae verba sua dulcia facit

de fenestra enim domus meae per cancellos prospexi et video parvulos considero vecordem iuvenem qui transit in platea iuxta angulum et propter viam domus illius graditur in obscuro advesperascente die in noctis tenebris et caligine 10 et ecce mulier occurrit illi ornatu meretricio praeparata ad capiendas animas garrula et vaga 11 quietis inpatiens nec valens in domo consistere pedibus suis 12 nunc foris nunc in plateis nunc iuxta angulos insidians 13 adprehensumque deosculatur iuvenem et procaci vultu blanditur dicens 14 victimas pro salute debui hodie reddidi vota mea 15 idcirco egressa sum in occursum tuum desiderans te videre et repperi 16 intexui funibus lectum meum stravi tapetibus pictis ex Aegypto 17 aspersi cubile meum murra et aloe et cinnamomo 18 veni inebriemur uberibus donec inlucescat dies et fruamur cupitis amplexibus 19 non est enim vir in domo sua abiit via longissima 20 sacculum pecuniae secum tulit in die plenae lunae reversurus est domum suam 21 inretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum 22 statim eam sequitur quasi bos ductus ad victimam et quasi agnus lasciviens et ignorans quod ad vincula stultus trahatur 23 donec transfigat sagitta iecur eius velut si avis festinet ad laqueum et nescit quia de periculo animae illius agitur

24 nunc ergo fili audi me et adtende verba oris mei 25 ne abstrahatur in viis illius mens tua neque decipiaris semitis eius 26 multos enim vulneratos deiecit et fortissimi quique interfecti sunt ab ea 27 viae inferi domus eius penetrantes interiora mortis

Copyright information for VulgJ