Psalms 1

beatus vir qui non abiit in consilio impiorum et in via peccatorum non stetit in cathedra derisorum non sedit sed in lege Domini voluntas eius et in lege eius meditabitur die ac nocte et erit tamquam lignum transplantatum iuxta rivulos aquarum quod fructum suum dabit in tempore suo et folium eius non defluet et omne quod fecerit prosperabitur

non sic impii sed tamquam pulvis quem proicit ventus propterea non resurgent impii in iudicio neque peccatores in congregatione iustorum quoniam novit Dominus viam iustorum et iter impiorum peribit

Copyright information for VulgJ