Psalms 10

quare Domine stas a longe dispicis in temporibus angustiae in superbia impii ardet pauper capiantur in sceleribus quae cogitaverunt quia laudavit impius desiderium animae suae et avarus adplaudens sibi blasphemavit Dominum impius secundum altitudinem furoris sui non requiret nec est Deus in omnibus cogitationibus eius parturiunt viae eius in omni tempore longe sunt iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos dispicit loquitur in corde suo non movebor in generatione et generatione ero sine malo maledictione os eius plenum est et dolis et avaritia sub lingua eius dolor et iniquitas sedet insidians iuxta vestibula in absconditis ut interficiat innocentem oculi eius robustos tuos circumspiciunt insidiatur in abscondito quasi leo in cubili insidiatur ut rapiat pauperem rapiet pauperem cum adtraxerit eum ad rete suum 10  et confractum subiciet et inruet viribus suis valenter 11  dixit in corde suo oblitus est Deus abscondit faciem suam non respiciet in perpetuum

12  surge Domine Deus leva manum tuam noli oblivisci pauperum 13  quare blasphemat impius Deum dicens in corde suo quod non requirat 14  vides quia tu laborem et furorem respicis ut detur in manu tua tibi relinquuntur fortes tui pupillo tu es factus adiutor 15  contere brachium impii et maligni quaeres impietatem eius et non invenies 16  Dominus rex saeculi et aeternitatis perierunt gentes de terra eius 17  desiderium pauperum audit Dominus praeparasti ut cor eorum audiat auris tua 18  ut iudices pupillum et oppressum et nequaquam ultra superbiat homo de terra

Copyright information for VulgJ