Psalms 102

mane perdam omnes impios terrae ut interficiam de civitate Domini universos qui operantur iniquitatem oratio pauperis quando sollicitus fuerit et coram Domino fuderit eloquium suum Domine audi orationem meam et clamor meus ad te veniat ne abscondas faciem tuam a me in die tribulationis meae inclina ad me aurem tuam in quacumque die invocavero velociter exaudi me quoniam consumpti sunt sicut fumus dies mei et ossa mea quasi frixa contabuerunt percussum est quasi faenum et arefactum est cor meum quia oblitus sum comedere panem meum a voce gemitus mei adhesit os meum carni meae adsimilatus sum pelicano deserti factus sum quasi bubo solitudinum vigilavi et fui sicut avis solitaria super tectum tota die exprobrabant mihi inimici mei exultantes per me iurabant 10  quia cinerem sicut panem comedi et potum meum cum fletu miscui 11  a facie indignationis et irae tuae quia elevasti me et adlisisti me

12  dies mei quasi umbra inclinati sunt et ego quasi faenum arui 13  tu autem Domine in aeternum permanes memoriale tuum in generatione et generatione 14  tu suscitans misereberis Sion quia tempus est ut miserearis eius quoniam venit tempus quoniam venit pactum 15  quoniam placitos fecerunt servi tui lapides eius et pulverem eius miserabilem 16  et timebunt gentes nomen Domini et universi reges terrae gloriam tuam 17  quia aedificavit Dominus Sion apparuit in gloria sua 18  respexit ad orationem vacui et non dispexit orationem eorum 19  scribatur hoc in generatione novissima et populus qui creabitur laudabit Dominum 20  quoniam prospexit de excelso sanctuario suo Dominus de caelo terram contemplatus est 21  ut audiret gemitum vincti ut solveret filios mortis 22  ut narretur in Sion nomen Domini et laudatio eius in Hierusalem

23  cum congregati fuerint populi simul et regna ut serviant Domino 24  adflixit in via fortitudinem meam adbreviavit dies meos 25  dicam Deus meus ne rapias me in dimidio dierum meorum in generatione generationum anni tui 26  a principio terram fundasti et opus manuum tuarum caeli 27  ipsi peribunt tu autem stabis et omnes quasi vestimentum adterentur et quasi pallium mutabis illos et mutabuntur 28  tu autem ipse es et anni tui non deficient

Copyright information for VulgJ