Psalms 103

1 filii servorum tuorum habitabunt et semen eorum ante faciem eorum perseverabit 2 David benedic anima mea Domino et omnia viscera mea nomini sancto eius 3 benedic anima mea Domino et noli oblivisci omnium retributionum eius 4 qui propitiatur cunctis iniquitatibus tuis et sanat omnes infirmitates tuas 5 qui redimit de corruptione vitam tuam et coronat te misericordia et miserationibus

6 qui replet bonis ornamentum tuum innovabitur sicut aquilae iuventus tua 7 faciens iustitias Dominus et iudicia cunctis qui calumniam sustinent 8 notas fecit vias suas Mosi filiis Israhel cogitationes suas 9 misericors et clemens Dominus patiens et multae miserationis 10 non in sempiternum iudicabit neque in aeternum irascetur 11 non secundum peccata nostra fecit nobis neque secundum iniquitates nostras retribuit nobis 12 quantum enim excelsius est caelum terra tantum confortata est misericordia eius super timentes eum 13 quantum longe est oriens ab occidente tantum longe fecit a nobis scelera nostra 14 sicut miseretur pater filiorum misertus est Dominus timentibus se 15 ipse enim novit plasmationem nostram recordatus est quia pulvis sumus 16 homo quasi herba dies eius sicut flos agri sic florebit 17 quia spiritus pertransiit eum et non subsistet et non cognoscet eum ultra locus eius 18 misericordia autem Domini ab aeterno et usque in aeternum super timentes eum et iustitia eius in filios filiorum

19 his qui custodiunt pactum eius et recordantur praeceptorum eius ad facienda ea 20 Dominus in caelo stabilivit thronum suum et regnum illius omnium dominatur 21 benedicite Domino angeli eius fortes robore facientes verbum eius oboedientes voci sermonis eius 22 benedicite Domino omnes exercitus eius ministri eius qui facitis placitum illius

Copyright information for VulgJ