Psalms 104

benedicite Domino universa opera eius in omnibus locis potestatis eius benedic anima mea Domino benedic anima mea Domino Domine Deus meus magnificatus es nimis gloria et decore indutus es amictus luce quasi vestimento extendens caelos ut pellem qui tegis aquis cenacula eius qui ponis nubes currum tuum qui ambulas super pinnas venti qui facis angelos tuos spiritus ministros tuos ignem urentem qui fundasti terram super basem suam non commovebitur in saeculum et in saeculum abysso quasi vestimento operuisti eam super montes stabunt aquae ab increpatione tua fugient a voce tonitrui tui formidabunt ascendent montes et descendent campi ad locum quem fundasti eis

10  terminum posuisti quem non pertransibunt nec revertentur ut operiant terram 11  qui emittis fontes in convallibus ut inter medios montes fluant 12  ut bibant omnia animalia regionum et reficiat onager sitim suam 13  super ea volucres caeli morabuntur de medio nemorum dabunt vocem 14  qui inrigas montes de cenaculis tuis de fructu operum tuorum implebitur terra 15  germinans herbam iumentis et faenum servituti hominum ut educat panem de terra 16  et vinum laetificat cor hominis ad exhilarandam faciem oleo panis autem cor hominis roborat 17  saturabuntur ligna Domini cedri Libani quas plantasti 18  ibi aves nidificabunt milvo abies domus eius

19  montes excelsi cervis petra refugium ericiis 20  fecit lunam per tempora sol cognovit occubitum suum 21  posuisti tenebras et facta est nox in ipsa moventur omnes bestiae silvae 22  leones rugientes ad praedam et quaerentes a Deo escam sibi 23  oriente sole recedent et in speluncis suis cubabunt 24  egreditur homo ad opus suum et ad servitutem suam usque ad vesperam 25  quam multa sunt opera tua Domine omnia in sapientia fecisti impleta est terra possessione tua 26  hoc mare magnum et latum manibus ibi reptilia innumerabilia animalia parva cum grandibus 27  ibi naves pertranseunt Leviathan istum plasmasti ut inluderet ei 28  omnia in te sperant ut des cibum eis in tempore suo 29  dante te illis colligent aperiente manum tuam replebuntur bono 30  abscondes vultum tuum et turbabuntur auferes spiritum eorum et deficient et in pulverem suum revertentur

31  emittes spiritum tuum et creabuntur et instaurabis faciem terrae 32  sit gloria Domini in sempiternum laetabitur Dominus in operibus suis 33  qui respicit terram et tremet tangit montes et fumabunt 34  cantabo Domino in vita mea psallam Deo quamdiu sum 35  placeat ei eloquium meum ego autem laetabor in Domino

Copyright information for VulgJ