Psalms 105

deficiant peccatores de terra et impii ultra non sint benedic anima mea Domino alleluia confitemini Domino invocate nomen eius notas facite populis cogitationes eius canite ei et psallite illi loquimini in universis mirabilibus eius exultate in nomine sancto eius laetetur cor quaerentium Dominum quaerite Dominum et virtutem eius quaerite faciem eius iugiter recordamini mirabilium eius quae fecit signorum et iudiciorum oris eius semen Abraham servi eius filii Iacob electi eius

ipse Dominus Deus noster in universa terra iudicia eius recordatus est in aeternum pacti sui verbi quod praecepit in mille generationes 10  quod pepigit cum Abraham et iuramenti sui cum Isaac 11  et firmavit illud cum Iacob in lege cum Israhel pactum sempiternum 12  dicens tibi dabo terram Chanaan funiculum hereditatis vestrae 13  cum essent viri pauci modici et advenae in ea 14  et transierunt de gente in gentem de regno ad populum alterum 15  non dimisit hominem ut noceret eis et corripuit pro eis reges 16  nolite tangere christos meos et prophetas meos nolite adfligere 17  et vocavit famem super terram omnem virgam panis contrivit 18  misit ante faciem eorum virum in servum venundatus est Ioseph 19  adflixerunt in conpede pedes eius in ferrum venit anima eius 20  usque ad tempus donec veniret sermo eius eloquium Domini probavit eum 21  misit rex et solvit eum princeps populorum et dimisit illum 22  posuit eum dominum domus suae et principem in omni possessione sua 23  ut erudiret principes eius secundum voluntatem suam et senes eius sapientiam doceret 24  et ingressus est Israhel Aegyptum et Iacob advena fuit in terra Ham

25  et crescere fecit populum suum nimis et roboravit eum super hostes eius 26  convertit cor eorum ut odio haberent populum eius ut dolose agerent contra servos illius 27  misit Mosen servum suum Aaron quem elegit sibi 28  posuit in eis verba signorum suorum et portentorum in terra Ham 29  misit tenebras et contenebravit et non fuerunt increduli verbis eius 30  commutavit aquas eorum in sanguinem et occidit pisces eorum 31  ebullivit terra eorum ranas in cubiculis regum eorum 32  dixit et venit musca omnimoda scinifes in universis terminis eorum 33  dedit pluvias eorum grandinem ignem flammantem in terra eorum 34  et percussit vineam eorum et ficum eorum et confregit lignum finium eorum 35  dixit et venit lucusta et bruchus cuius non erat numerus 36  et comedit omne faenum terrae eorum et devoravit fructum terrae eorum 37  et percussit omne primogenitum in terra eorum primitias universi partus eorum 38  et eduxit eos cum argento et auro et non erat in tribubus eorum infirmus 39  laetata est Aegyptus cum egrederentur quoniam inruerat terror eorum super eos 40  expandit nubem in tentorium et ignem ut luceret nocte 41  petierunt et adduxit ortygometran et pane caelesti saturavit eos 42  aperuit petram et fluxerunt aquae cucurrerunt in aridis flumina 43  quia recordatus est verbi sancti sui cum Abraham servo suo 44  et eduxit populum suum in laetitia laudantes electos suos 45  et dedit eis terras gentium et laborem tribuum possederunt

Copyright information for VulgJ