Psalms 106

1 ut custodirent caerimonias eius et leges eius servarent alleluia 2 alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius 3 quis loquetur fortitudines Domini auditas faciet omnes laudes eius 4 beati qui custodiunt iudicium et faciunt iustitiam in omni tempore 5 recordare mei Domine in repropitiatione populi tui visita me in salutari tuo

6 ut videam bona electorum tuorum et laeter in laetitia gentis tuae et exultem cum hereditate tua 7 peccavimus cum patribus nostris inique fecimus impie egimus 8 patres nostri in Aegypto non intellexerunt mirabilia tua non sunt recordati multitudinis misericordiae tuae et ad iracundiam provocaverunt super mare in mari Rubro 9 salvavit autem eos propter nomen suum ut ostenderet fortitudinem suam 10 et comminatus est mari Rubro et aruit et transduxit eos per abyssos quasi in deserto 11 et salvavit eos de manu odientis et redemit eos de manu inimici 12 et operuit aqua hostes eorum unus de ipsis non superfuit

13 et crediderunt verbis eius cecineruntque laudem eius 14 cito obliti sunt operum illius nec expectaverunt voluntatem eius 15 et desideraverunt desiderium in deserto et temptaverunt Deum in solitudine 16 dedit ergo eis petitionem eorum et misit tenuitatem in animam eorum 17 et zelati sunt Mosen in castris Aaron sanctum Domini 18 aperta est terra et devoravit Dathan et operuit synagogam Abiram 19 et succensus est ignis in synagoga eorum flamma exusit impios 20 fecerunt vitulum in Horeb et adoraverunt conflatile 21 et mutaverunt gloriam suam in similitudine bovis comedentis faenum 22 obliti sunt Dei salvatoris sui qui fecit magnalia in Aegypto 23 mirabilia in terra Ham terribilia super mare Rubrum 24 dixit ergo ut contereret eos nisi Moses electus eius stetisset medius contra faciem illius ut converteret indignationem eius et non interficeret 25 et dispexerunt terram desiderabilem nec crediderunt sermoni eius 26 et murmuraverunt in tabernaculis suis non audierunt vocem Domini 27 et levavit manum suam super eos ut deiceret eos in deserto 28 et ut deiceret semen eorum in gentibus et dispergeret eos in terris 29 et consecrati sunt Beelphegor et comederunt victimas mortuorum 30 et concitaverunt eum in studiis suis et percussit eos plaga 31 stetit autem Finees et deiudicavit et est retenta percussio 32 et reputatum est ei in iustitia in generatione et generatione usque in aeternum 33 et provocaverunt super aquam Contradictionis et adflictus est Moses propter eos

34 quia provocaverunt spiritum eius et praecepit labiis suis 35 non exterminaverunt populos quos dixit Dominus eis 36 et commixti sunt gentibus et didicerunt opera eorum 37 et servierunt sculptilibus eorum et factum est eis in scandalum 38 et immolaverunt filios suos et filias suas daemonibus 39 et effuderunt sanguinem innocentem sanguinem filiorum suorum et filiarum suarum quos immolaverunt sculptilibus Chanaan et polluta est terra sanguinibus 40 et coinquinati sunt in operibus suis et fornicati sunt in studiis suis 41 iratus est itaque furor Domini in populum suum et abominatus est hereditatem suam 42 et dedit eos in manu gentium et dominati sunt eorum qui oderant eos 43 et adflixerunt eos inimici sui et humiliati sunt sub manu eorum 44 multis vicibus liberavit eos ipsi vero provocabant in consiliis suis et humiliati sunt propter iniquitates suas 45 et vidit tribulationem eorum cum audiret eos rogantes 46 et recordatus est pacti sui cum eis et paenituit eum secundum multitudinem misericordiae suae 47 et dedit eos miserabiles coram omnibus qui ceperant eos 48 salva nos Domine Deus noster et congrega nos de gentibus ut confiteamur nomini sancto tuo et canamus laudantes te

Copyright information for VulgJ