Psalms 107

benedictus Dominus Deus Israhel ab aeterno et usque in aeternum et dicet omnis populus amen alleluia confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius dicant qui redempti sunt a Domino quos redemit de manu hostis et de terris congregavit eos ab oriente et ab occidente ab aquilone et mari erraverunt in solitudine in deserta via civitatem quae habitaretur non reppererunt esurientes et sitientes anima eorum in ipsis deficiebat et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de adflictione eorum eripuit eos et duxit illos per viam rectam ut venirent in civitatem habitabilem confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

10  quia saturavit animam vacuam et animam esurientem implevit bonis 11  habitantes in tenebris et umbra mortis alligatos inopia et ferro 12  quia provocaverunt sermones Dei et consilium Excelsi blasphemaverunt 13  et humiliavit in labore cor eorum ceciderunt et non erat qui adiuvaret 14  et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua et de angustiis eorum salvavit eos 15  et eduxit eos de tenebris et umbra mortis et vincula eorum disrupit 16  confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

17  quia contrivit portas aereas et vectes ferreos confregit 18  stultos propter viam sceleris eorum et propter iniquitates adflictos 19  omnem cibum abominata est anima eorum et accesserunt ad portas mortis 20  et clamaverunt ad Dominum in tribulatione sua de angustiis eorum salvavit eos 21  misit verbum suum et sanavit eos et salvavit de interitu 22  confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

23  et immolent hostias gratiarum et narrent opera eius in laude 24  qui descendunt in mare navibus facientes opus in aquis multis 25  ipsi viderunt opera Domini et mirabilia eius in profundo 26  dixit et surrexit ventus tempestatis et elevavit gurgites eius 27  ascendunt in caelum et descendunt in abyssos anima eorum in adflictione consumitur 28  obstipuerunt et intremuerunt quasi ebrius et universa sapientia eorum absorta est 29  clamabunt autem ad Dominum in tribulatione sua et de angustia educet eos 30  statuet turbinem in tranquillitatem et silebunt fluctus eius 31  laetabuntur quoniam quieverunt et deducet eos ad portum quem voluerunt 32  confiteantur Domino misericordiam eius et mirabilia eius in filios hominum

33  et exaltent eum in ecclesia populi et in cathedra seniorum laudent eum 34  ponet flumina in desertum et fontes aquarum in sitim 35  terram fructiferam in salsuginem prae malitia habitatorum eius 36  ponet desertum in paludes aquarum et terram inviam in fontes aquarum 37  et conlocabit ibi esurientes et fundabunt urbem ad habitandum 38  et serent agros et plantabunt vineas et facient fruges genimina 39  et benedicet eis et multiplicabuntur nimis et pecora eorum non inminuet 40  inminuta sunt autem et adflicta propter angustiam mali et doloris 41  et effundet despectionem super principes et errare eos faciet in solitudine devia 42  et sublevabit pauperem de inopia et ponet quasi gregem familias 43  videbunt recti et laetabuntur et omnis iniquitas contrahet os suum

Copyright information for VulgJ