Psalms 108

1 quis sapiens et custodiet haec et intellegent misericordias Domini 2 canticum psalmi David paratum cor meum Deus cantabo et psallam sed et gloria mea 3 consurge psalterium et cithara consurgam mane 4 confitebor tibi in populis Domine et cantabo te in nationibus 5 quoniam magna super caelos misericordia tua et usque ad aethera veritas tua

6 exaltare super caelos Deus et super omnem terram gloria tua 7 ut liberentur dilecti tui salva dextera tua et exaudi me 8 Deus locutus est in sanctuario suo gaudebo dividam Sychem et vallem Socchoth dimetiar 9 meus est Galaad et meus est Manasse et Efraim hereditas capitis mei Iuda dux meus 10 Moab lebes pelvis meae super Idumeam proiciam calciamentum meum cum Philisthim foederabor 11 quis deducet me in civitatem munitam quis deducet me usque in Idumeam 12 nonne tu Deus qui proieceras nos et non exieras Deus in exercitibus nostris 13 da nobis auxilium in tribulatione vana est enim salus ab homine

Copyright information for VulgJ