Psalms 11

1 victori David in Domino speravi quomodo dicitis animae meae transvola in montem ut avis 2 quia ecce impii tetenderunt arcum posuerunt sagittam suam super nervum ut sagittent in abscondito rectos corde 3 quia leges dissipatae sunt iustus quid operatus est

4 Dominus in templo sancto suo Dominus in caelo thronus eius oculi eius vident palpebrae eius probant filios hominum 5 Dominus iustum probat impium autem et diligentem iniquitatem odit anima eius 6 pluet super peccatores laqueos ignis et sulphur et spiritus tempestatum pars calicis eorum 7 quoniam iustus Dominus iustitias dilexit rectum videbunt facies eorum

Copyright information for VulgJ