Psalms 110

David canticum dixit Dominus Domino meo sede a dextris meis donec ponam inimicos tuos scabillum pedum tuorum virgam fortitudinis tuae emittet Dominus ex Sion dominare in medio inimicorum tuorum populi tui spontanei erunt in die fortitudinis tuae in montibus sanctis quasi de vulva orietur tibi ros adulescentiae tuae iuravit Dominus et non paenitebit eum tu es sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech

Dominus ad dexteram tuam percussit in die furoris sui reges iudicabit in gentibus implebit valles percutiet caput in terra multa de torrente in via bibet propterea exaltabit caput

Copyright information for VulgJ