Psalms 113

alleluia laudate servi Dominum laudate nomen Domini sit nomen Domini benedictum amodo et usque in aeternum ab ortu solis usque ad occasum eius laudabile nomen Domini excelsus super omnes gentes Dominus super caelum gloria eius quis ut Dominus Deus noster qui in excelsis habitans humilia respicit in caelo et in terra suscitans de terra inopem et de stercore elevat pauperem ut eum sedere faciat cum principibus cum principibus populi sui qui conlocat sterilem in domo matrem filiorum laetantem alleluia

Copyright information for VulgJ