Psalms 114

1 cum egrederetur Israhel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro 2 factus est Iudas in sanctificatione eius Israhel potestas eius 3 mare vidit et fugit Iordanis conversus est retrorsum 4 montes subsilierunt quasi arietes colles quasi filii gregis 5 quid tibi est mare quia fugisti Iordanis quia conversus es retrorsum 6 montes sussultastis quasi arietes colles quasi filii gregis 7 a facie Domini contremesce terra a facie Dei Iacob 8 qui convertit petram in paludes aquarum silicem in fontes aquarum

Copyright information for VulgJ