Psalms 115

non nobis Domine non nobis sed nomini tuo da gloriam propter misericordiam tuam et veritatem tuam ne dicant gentes ubi est Deus eorum Deus autem noster in caelo universa quae voluit fecit idola gentium argentum et aurum opus manuum hominum os habent et non loquentur oculos habent et non videbunt aures habent et non audient nasum habent et non odorabuntur manus habent et non palpabunt pedes habent et non ambulabunt nec sonabunt in gutture suo similes illis fiant qui faciunt ea omnis qui confidit in eis

Israhel confidet in Domino auxiliator et protector eorum est 10  domus Aaron confidet in Domino auxiliator et protector eorum est 11  timentes Dominum confident in Domino auxiliator et protector eorum est 12  Dominus recordatus nostri benedicet benedicet domui Israhel benedicet domui Aaron 13  benedicet timentibus Dominum parvis et magnis 14  addat Dominus super vos super vos et super filios vestros 15  benedicti vos Domino qui fecit caelos et terram 16  caelum caelorum Domino terram autem dedit filiis hominum 17  non mortui laudabunt Dominum nec omnes qui descendunt in silentium 18  sed nos benedicimus Domino amodo et usque in aeternum alleluia

Copyright information for VulgJ