Psalms 116

1 dilexi quoniam audies Domine vocem deprecationis meae 2 inclinavit aurem suam mihi et in diebus meis invocabo 3 circumdederunt me funes mortis et munitiones inferni invenerunt me angustiam et dolorem repperi 4 et nomen Domini invocavi obsecro Domine salva animam meam 5 clemens Dominus et iustus et Deus noster misericors 6 custodit parvulos Dominus adtenuatus sum et salvavit me 7 revertere anima mea in requiem tuam quia Dominus reddet tibi 8 quia eruit animam meam de morte oculos meos a lacrimis pedes meos ab offensa 9 deambulabo coram Domino in terris viventium

10 credidi propter quod locutus sum ego adflictus sum nimis 11 ego dixi in stupore meo omnis homo mendacium 12 quid reddam Domino pro omnibus quae tribuit mihi 13 calicem salutis accipiam et nomen Domini invocabo 14 vota mea Domino reddam coram omni populo eius 15 gloriosa in conspectu Domini mors sanctorum eius 16 obsecro Domine quia ego servus tuus ego servus tuus filius ancillae tuae dissolvisti vincula mea 17 tibi immolabo hostiam laudis et in nomine Domini invocabo 18 vota mea Domino reddam in conspectu omnis populi eius 19 in atriis domus Domini in medio tui Hierusalem alleluia

Copyright information for VulgJ