Psalms 119

aleph beati inmaculati in via qui ambulant in lege Domini beati qui custodiunt testimonia eius in toto corde requirunt eum nec enim qui operantur iniquitatem in viis eius ambulaverunt

tu mandasti praecepta tua custodire nimis utinam dirigantur viae meae ad custodienda praecepta tua tunc non confundar cum respexero ad omnia mandata tua

confitebor tibi in directione cordis cum didicero iudicia iustitiae tuae praecepta tua custodiam ne derelinquas me nimis

beth in quo corrigit iuvenis semitam suam cum custodierit verba tua

10  in toto corde meo exquisivi te ne errare me facias a mandatis tuis

11  in corde meo abscondi eloquium tuum ut non peccem tibi

12  benedictus tu Domine doce me praecepta tua

13  in labiis meis narravi omnes iustitias oris tui 14  in via testimoniorum tuorum laetatus sum quasi in omnibus divitiis 15  in praeceptis tuis meditabor et contemplabor semitas tuas 16  iustitiis tuis delectabor non obliviscar verba tua

17  gimel tribue servo tuo vivam et custodiam verba tua

18  revela oculos meos et videbo mirabilia in lege tua

19  advena ego sum in terra ne abscondas a me mandata tua

20  desideravit anima mea desiderare iudicia tua in omni tempore

21  increpasti superbos maledicti qui recedunt a mandatis tuis

22  aufer a me obprobrium et contemptum quoniam testimonia tua custodivi

23  etenim sedentes principes adversum me loquebantur servus autem tuus meditabatur praecepta tua

24  sed et testimonia tua voluntas mea quasi viri amicissimi mei

25  deleth adhesit pulveri anima mea vivifica me iuxta verbum tuum

26  vias meas exposui et exaudisti doce me iustitiam tuam 27  viam praeceptorum tuorum fac me intellegere et loquar in mirabilibus tuis

28  destillavit anima mea prae stultitia serva me iuxta eloquium tuum 29  viam mendacii aufer a me et legem tuam dona mihi

30  viam fidei elegi iudicia tua proponebam 31  adhesi testimoniis tuis Domine ne confundas me 32  viam mandatorum tuorum curram quoniam dilatasti cor meum

33  he ostende mihi Domine viam praeceptorum tuorum et custodiam eam per vestigium 34  doce me et observabo legem tuam et custodiam eam in toto corde

35  deduc me in semita mandatorum tuorum quia ipsam volui 36  inclina cor meum ad testimonia tua et non ad avaritiam

37  averte oculos meos ne videant vanitatem in via tua vivifica me

38  suscita servo tuo eloquium tuum in timorem tuum

39  averte obprobrium meum quod reveritus sum iudicia tua bona

40  ecce desideravi praecepta tua iustitia tua vivifica me

41  vav et veniant mihi misericordiae tuae Domine et salus tua iuxta eloquium tuum 42  et respondebo exprobranti mihi sermonem quia speravi in sermone tuo

43  et ne auferas de ore meo verbum veritatis usque nimis quoniam iudicia tua expectavi 44  et custodiam legem tuam iugiter in sempiternum et ultra

45  et ambulabo in spatioso quia praecepta tua quaesivi 46  et loquar in testimoniis tuis coram regibus et non confundar 47  et delectabor in mandatis tuis quae dilexi 48  et levabo manus meas ad mandata tua quae dilexi et loquar in praeceptis tuis

49  zai memento sermonis servo tuo quem me sperare fecisti

50  haec est consolatio mea in adflictione mea quia eloquium tuum vivificavit me

51  superbi deridebant me nimis a lege tua non declinavi

52  recordatus sum iudiciorum tuorum a saeculo Domine et consolatus sum

53  horror obtinuit me ab impiis qui dereliquerunt legem tuam

54  carmina erant mihi praecepta tua in domo peregrinationis meae

55  recordatus sum in nocte nominis tui Domine et custodivi legem tuam 56  hoc factum est mihi quia praecepta tua custodivi

57  heth pars mea Domine dixi ut custodiam verbum tuum

58  deprecatus sum vultum tuum in toto corde miserere mei secundum eloquium tuum

59  recogitavi vias meas et converti pedes meos ad testimonia tua 60  festinavi et non neglexi custodire mandata tua

61  funes impiorum inplicaverunt me legem tuam non sum oblitus

62  medio noctis surgam ad confitendum tibi super iudicia iustificationis tuae

63  particeps ego sum omnium timentium te et custodientium praecepta tua

64  misericordia tua conpleta est terra praecepta tua doce me

65  teth benefecisti servo tuo Domine secundum verbum tuum 66  bonum sermonem et scientiam doce me quia mandatis tuis credidi

67  antequam audirem ego ignoravi nunc autem eloquium tuum custodivi

68  bonus tu et beneficus doce me praecepta tua

69  adplicabant mihi mendacium superbi ego autem in toto corde servabam praecepta tua 70  incrassatum est velut adeps cor eorum et ego in lege tua delectabar

71  bonum mihi quia adflictus sum ut discerem praecepta tua

72  melior mihi est lex oris tui super milia auri et argenti

73  ioth manus tuae fecerunt me et firmaverunt me doce me et discam mandata tua

74  qui timent te videbunt me et laetabuntur quia sermonem tuum expectavi

75  scio Domine quia iustum iudicium tuum et vere adflixisti me

76  sit obsecro misericordia tua in consolatione mea sicut locutus es servo tuo 77  veniant mihi misericordiae tuae et vivam quia lex tua delectatio mea

78  confundantur superbi quoniam inique contriverunt me ego autem loquar in praeceptis tuis 79  revertantur ad me qui timent te et qui sciunt testimonium tuum

80  fiat cor meum perfectum in praeceptis tuis ut non confundar

81  caph defecit in salutare tuum anima mea verbum tuum expectavi 82  consumpti sunt oculi mei in verbum tuum dicentes quando consolaberis me

83  et cum essem quasi uter in pruinam praecepta tua non sum oblitus

84  quot sunt dies servi tui quando facies in persequentibus me iudicium

85  foderunt mihi superbi foveas quae non erant iuxta legem tuam 86  omnia mandata tua vera falso persecuti sunt me auxiliare mihi 87  paulo minus consumpserunt me in terra ego autem non dimisi praecepta tua

88  secundum misericordiam tuam vivifica me et custodiam testimonium oris tui

89  lameth in aeternum Domine verbum tuum perstat in caelo 90  in generatione et generatione fides tua fundasti terram et stat 91  iudicio tuo stant usque hodie quia omnia serviunt tibi

92  nisi quod lex tua delectatio mea forte perissem in pressura mea

93  in sempiternum non obliviscar praeceptorum tuorum quia per ipsa vivificasti me

94  tuus ego sum salva me quoniam praecepta tua quaesivi

95  me expectaverunt impii ut perderent me testimonium tuum considerabo

96  omni consummationi vidi finem latum mandatum tuum nimis

97  mem quam dilexi legem tuam tota die haec meditatio mea

98  super inimicos meos instruis me mandata tua quia in sempiternum hoc est mihi 99  super omnes qui docebant me eruditus sum quia testimonia tua meditatio mea 100  super senes intellexi quia praecepta tua servavi

101  ab omni semita mala prohibui pedes meos ut custodirem verba tua

102  a iudiciis tuis non recessi quia tu inluminasti me

103  quam dulce gutturi meo eloquium tuum super mel ori meo 104  praecepta tua considerabam propterea odivi omnem semitam mendacii

105  nun lucerna pedi meo verbum tuum et lux semitae meae

106  iuravi et perseverabo ut custodiam iudicia iustitiae tuae

107  adflictus sum usque nimis Domine vivifica me iuxta verbum tuum

108  voluntaria oris mei conplaceant tibi Domine et secundum iudicia tua doce me

109  anima mea in manu mea semper et legis tuae non sum oblitus 110  posuerunt impii laqueum mihi et a praeceptis tuis non aberravi

111  hereditas mea testimonia tua in sempiternum quia gaudium cordis mei sunt 112  inclinavi cor meum ut facerem iustitias tuas propter aeternam retributionem

113  samech tumultuosos odivi et legem tuam dilexi

114  protectio mea et scutum meum tu es verbum tuum expectavi

115  recedite a me maligni et custodiam mandata Dei mei

116  confirma me secundum verbum tuum et vivam et noli me confundere ab expectatione mea 117  auxiliare mihi et salvus ero et delectabor in praeceptis tuis iugiter

118  abiecisti omnes qui adversantur praecepta tua quia mendax cogitatio eorum 119  quasi scoriam conputasti omnes impios terrae propterea dilexi testimonia tua 120  horripilavit a timore tuo caro mea et iudicia tua timui

121  ain feci iudicium et iustitiam ne derelinquas me his qui calumniantur me 122  sponde pro servo tuo in bonum ne calumnientur me superbi

123  oculi mei defecerunt in salutare tuum et in eloquium iustitiae tuae

124  fac cum servo tuo iuxta misericordiam tuam et praecepta tua doce me 125  servus tuus ego instrue me et cognoscam testimonia tua

126  tempus est ut facias Domine praevaricati sunt legem tuam

127  propterea dilexi mandata tua super aurum et topazium 128  propterea in universa praecepta direxi omnem semitam mendacii odio habui

129  fe mirabilia testimonia tua idcirco custodivit ea anima mea

130  ostium sermonum tuorum lucidum doce parvulos

131  os meum aperui et respiravi quia mandata tua desiderabam

132  respice ad me et miserere mei iuxta iudicium diligentium nomen tuum

133  gressus meos firma in sermone tuo et non des potestatem in me universae iniquitati

134  redime me a calumnia hominis et custodiam praecepta tua

135  vultum tuum ostende servo tuo et doce me praecepta tua

136  rivi aquarum fluebant de oculis meis quia non custodierunt legem tuam

137  sade iustus es Domine et rectum iudicium tuum 138  praecepisti iustitiam testimonii tui et veritatem nimis

139  consumpsit me zelus meus quia obliti sunt verborum tuorum hostes mei

140  probatus sermo tuus nimis et servus tuus dilexit illum

141  parvulus ego sum et contemptibilis sed praecepta tua non sum oblitus

142  iustitia tua iustitia sempiterna et lex tua veritas

143  tribulatio et angustia invenerunt me mandata tua voluntas mea 144  iusta testimonia tua semper doce me et vivam

145  coph clamavi in toto corde exaudi me Domine praecepta tua custodiam 146  invocavi te salvum me fac et custodiam testimonia tua

147  surgebam adhuc in tenebris et clamabam verbum tuum expectans 148  praeveniebant oculi mei vigilias ut meditarer in sermonibus tuis

149  vocem meam audi iuxta misericordiam tuam Domine secundum iudicium tuum vivifica me

150  adpropinquaverunt persecutores mei sceleri et a lege tua procul facti sunt 151  prope es tu Domine et omnia mandata tua veritas

152  a principio novi de testimoniis tuis quod in aeternum fundaveris ea

153  res vide adflictionem meam et eripe me quia legis tuae non sum oblitus 154  iudica causam meam et redime me sermone tuo vivifica me

155  longe ab impiis salus quia praecepta tua non quaesierunt

156  misericordiae tuae multae Domine iuxta iudicia tua vivifica me

157  multi qui persequuntur me et adfligunt me a testimoniis tuis non declinavi

158  vidi praevaricatores tuos et maerebam qui verbum tuum non custodierunt

159  vide quoniam praecepta tua dilexi Domine iuxta misericordiam tuam vivifica me

160  caput verborum tuorum veritas et sempiternum omne iudicium iustitiae tuae

161  sen principes persecuti sunt me sine causa verba autem tua timuit cor meum

162  gaudens ego sum in eloquio tuo sicut qui invenit spolia multa

163  mendacium odio habui et detestatus sum legem autem tuam dilexi

164  septies in die laudavi te super iudiciis iustitiae tuae

165  pax multa diligentibus legem tuam et non est illis scandalum

166  expectavi salutare tuum Domine et mandata tua feci

167  custodivit anima mea testimonia tua et dilexi ea nimis 168  custodivi praecepta tua et testimonia tua quia omnes viae meae in conspectu tuo

169  thau ingrediatur laus mea coram te Domine secundum verbum tuum doce me 170  veniat deprecatio mea ante vultum tuum secundum eloquium tuum libera me

171  fundant labia mea hymnum docebis enim me praecepta tua

172  loquetur lingua mea sermonem tuum quia omnia mandata tua iusta

173  sit manus tua auxiliatrix mea quia praecepta tua elegi 174  desideravi salutare tuum Domine et lex tua voluntas mea

175  vivet anima mea et laudabit te et iudicia tua auxiliabuntur mihi

176  erravi quasi ovis perdita quaere servum tuum quia mandatorum tuorum non sum oblitus

Copyright information for VulgJ