Psalms 12

victori pro octava canticum David salva Domine quoniam defecit sanctus quoniam inminuti sunt fideles a filiis hominum frustra loquuntur unusquisque proximo suo labium subdolum in corde et corde locuti sunt disperdat Dominus omnia labia dolosa linguam magniloquam qui dixerunt linguam nostram roboremus labia nostra nobiscum sunt quis dominus noster est propter vastitatem inopum et gemitum pauperum nunc consurgam dicit Dominus ponam in salutari auxilium eorum eloquia Domini eloquia munda argentum igne probatum separatum a terra colatum septuplum tu Domine custodies ea servabis nos a generatione hac in aeternum in circuitu impii ambulabunt cum exaltati fuerint vilissimi filiorum hominum

Copyright information for VulgJ