Psalms 120

canticum graduum ad Dominum in tribulatione mea clamavi et exaudivit me Domine libera animam meam a labio mendacii a lingua dolosa quid detur tibi aut quid adponatur tibi ad linguam dolosam sagittae potentis acutae cum carbonibus iuniperorum

heu mihi quia peregrinatio mea prolongata est habitavi cum tabernaculis Cedar multum peregrinata est anima mea cum odientibus pacem ego pacifica loquebar et illi bellantia

Copyright information for VulgJ