Psalms 121

canticum graduum levavi oculos meos in montes unde veniet auxilium meum auxilium meum a Domino factore caeli et terrae non det in commotionem pedem tuum nec dormitet qui custodit te ecce non dormitabit neque dormiet qui custodiet Israhel Dominus custodiet te Dominus protectio tua super manum dexteram tuam per diem sol non percutiet te neque luna per noctem Dominus custodiet te ab omni malo custodiat animam tuam Dominus custodiat exitum tuum et introitum tuum amodo et usque in aeternum

Copyright information for VulgJ