Psalms 122

canticum graduum David laetatus sum eo quod dixerint mihi in domum Domini ibimus stantes erant pedes nostri in portis tuis Hierusalem Hierusalem quae aedificaris ut civitas cuius participatio eius simul quia ibi ascenderunt tribus tribus Domini testimonium Israhel ad confitendum nomini Domini quia ibi sederunt sedes in iudicio sedes domui David

rogate pacem Hierusalem sit bene his qui diligunt te sit pax in muris tuis abundantia in domibus tuis propter fratres meos et amicos meos loquar pacem tibi propter domum Domini Dei nostri quaeram bona tibi

Copyright information for VulgJ