Psalms 124

1 canticum graduum David nisi Dominus fuisset in nobis dicat nunc Israhel 2 nisi Dominus fuisset in nobis cum exsurgerent super nos homines 3 forsitan vivos absorbuissent nos cum irasceretur furor eorum super nos 4 forsitan aquae circumdedissent nos 5 torrens transisset super animam nostram forsitan transissent super animam nostram aquae superbae

6 benedictus Dominus qui non dedit nos in praedam dentibus eorum 7 anima nostra quasi avis erepta est de laqueo venantium laqueus contritus est et nos liberati sumus 8 auxilium nostrum in nomine Domini qui fecit caelum et terram

Copyright information for VulgJ