Psalms 126

canticum graduum cum converteret Dominus captivitatem Sion facti sumus quasi somniantes tunc implebitur risu os nostrum et lingua nostra laude tunc dicent in gentibus magnificavit Dominus facere cum istis magnificavit Dominus facere nobiscum facti sumus laetantes

converte Domine captivitatem nostram sicut rivum in austro qui seminant in lacrimis in exultatione metent qui ambulans ibat et flebat portans ad seminandum sementem veniens veniet in exultatione portans manipulos suos

Copyright information for VulgJ