Psalms 127

1 canticum graduum Salomonis nisi Dominus aedificaverit domum in vanum laboraverunt qui aedificant eam nisi Dominus custodierit civitatem frustra vigilat qui custodit eam 2 frustra vobis est de mane consurgere postquam sederitis qui manducatis panem idolorum sic dabit diligentibus se somnum 3 ecce hereditas Domini filii mercis fructus ventris 4 sicut sagittae in manu potentis ita filii iuventutis 5 beatus vir qui implevit faretram suam ex ipsis non confundentur cum loquentur inimicis in porta

Copyright information for VulgJ