Psalms 129

1 canticum graduum saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea dicat nunc Israhel 2 saepe expugnaverunt me ab adulescentia mea sed non potuerunt mihi 3 super cervicem meam arabant arantes prolongaverunt sulcum suum 4 Dominus iustus concidet laqueos impiorum

5 confundantur et revertantur retrorsum omnes qui oderunt Sion 6 fiant sicut faenum tectorum quod statim ut viruerit arescet 7 de quo non implebit manum suam messor et sinum suum manipulos faciens 8 de quo non dixerunt transeuntes benedictio Domini super vos benediximus vobis in nomine Domini

Copyright information for VulgJ