Psalms 13

victori canticum David usquequo Domine oblivisceris mei penitus usquequo abscondes faciem tuam a me usquequo ponam consilia in anima mea dolorem in corde meo per diem usquequo exaltabitur inimicus meus super me convertere exaudi me Domine Deus meus inlumina oculos meos ne umquam obdormiam in mortem nequando dicat inimicus meus praevalui adversus eum hostes mei exultabunt cum motus fuero ego autem in misericordia tua confido exultabit cor meum in salutari tuo cantabo Domino quia reddidit mihi

Copyright information for VulgJ