Psalms 130

canticum graduum de profundis clamavi ad te Domine Domine exaudi vocem meam fiant aures tuae intendentes ad vocem deprecationis meae si iniquitates observabis Domine Domine quis sustinebit quia tecum est propitiatio cum terribilis sis sustinui Dominum sustinuit anima mea et verbum eius expectavi

anima mea ad Dominum a vigilia matutina usque ad vigiliam matutinam expectet Israhel Dominum quia apud Dominum misericordia et multa apud eum redemptio et ipse redimet Israhel ex omnibus iniquitatibus eius

Copyright information for VulgJ