Psalms 131

canticum graduum Domine non est exaltatum cor meum neque elati sunt oculi mei et non ambulavi in magnis et in mirabilibus super me si non proposui et silere feci animam meam sicut ablactatus ad matrem suam ita ablactata ad me anima mea expecta Israhel Dominum amodo et usque in aeternum

Copyright information for VulgJ