Psalms 132

canticum graduum memento Domine David et omnis adflictionis eius qui iuravit Domino votum vovit Deo Iacob si intravero in tabernaculum domus meae si adsedero super lectum straminis mei si dedero somnum oculis meis et palpebris dormitationem donec inveniam locum Domino tabernacula Deo Iacob ecce audivimus illum in Ephrata invenimus illum in regione saltus intremus in tabernacula eius adoremus scabillum pedum eius surge Domine in requiem tuam tu et arca fortitudinis tuae sacerdotes tui induantur iustitia et sancti tui laudent 10  propter David servum tuum ne avertas faciem christi tui

11  iuravit Dominus David veritatem non avertetur ab ea de fructu ventris tui ponam super sedem tuam 12  si custodierint filii tui pactum meum et testificationem meam quam docuero eos et filii eorum usque in aeternum sedebunt super thronum tuum 13  quia elegit Dominus Sion desideravit eam in habitaculum suum 14  haec est requies mea in sempiternum hic habitabo quia desideravi eam 15  venationem eius benedicens benedicam pauperes eius saturabo pane 16  sacerdotes eius induam salutari et sancti eius laude laudabunt 17  ibi oriri faciam cornu David paravi lucernam christo meo 18  inimicos eius induam confusione super ipsum autem florebit sanctificatio eius

Copyright information for VulgJ