Psalms 136

confitemini Domino quoniam bonus quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Deo deorum quoniam in aeternum misericordia eius confitemini Domino dominorum quoniam in aeternum misericordia eius qui facit mirabilia magna solus quoniam in aeternum misericordia eius qui fecit caelos in sapientia quoniam in aeternum misericordia eius qui firmavit terram super aquas quoniam in aeternum misericordia eius qui fecit luminaria magna quoniam in aeternum misericordia eius solem in potestatem diei quoniam in aeternum misericordia eius lunam et stellas in potestatem noctis quoniam in aeternum misericordia eius

10  qui percussit Aegyptum cum primitivis suis quoniam in aeternum misericordia eius 11  et eduxit Israhel de medio eorum quoniam in aeternum misericordia eius 12  in manu valida et in brachio extento quoniam in aeternum misericordia eius 13  qui divisit mare Rubrum in divisiones quoniam in aeternum misericordia eius 14  et eduxit Israhel in medio eius quoniam in aeternum misericordia eius 15  et convolvit Pharao et exercitum eius in mari Rubro quoniam in aeternum misericordia eius 16  qui duxit populum suum per desertum quoniam in aeternum misericordia eius 17  qui percussit reges magnos quoniam in aeternum misericordia eius 18  et occidit reges magnificos quoniam in aeternum misericordia eius 19  Seon regem Amorreorum quoniam in aeternum misericordia eius 20  et Og regem Basan quoniam in aeternum misericordia eius 21  et dedit terram eorum in hereditatem quoniam in aeternum misericordia eius 22  hereditatem Israhel servo suo quoniam in aeternum misericordia eius

23  quia in humilitate nostra memor fuit nostri quoniam in aeternum misericordia eius 24  et redemit nos de hostibus nostris quoniam in aeternum misericordia eius 25  qui dat panem omni carni quoniam in aeternum misericordia eius 26  confitemini Deo caeli quoniam in aeternum misericordia eius

Copyright information for VulgJ