Psalms 137

1 super flumina Babylonis ibi sedimus et flevimus cum recordaremur Sion 2 super salices in medio eius suspendimus citharas nostras 3 quoniam ibi interrogaverunt nos qui captivos duxerunt nos verba carminis et qui adfligebant nos laeti canite nobis de canticis Sion 4 quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena 5 si oblitus fuero tui Hierusalem in oblivione sit dextera mea 6 adhereat lingua mea gutturi meo si non recordatus fuero tui si non praeposuero Hierusalem in principio laetitiae meae

7 memento Domine filiorum Edom in diem Hierusalem dicentium evacuate evacuate usque ad fundamentum eius 8 filia Babylon vastata beatus qui retribuet tibi vicissitudinem tuam quam retribuisti nobis 9 beatus qui tenebit et adlidet parvulos tuos ad petram

Copyright information for VulgJ