Psalms 138

1 David confitebor tibi in toto corde meo in conspectu deorum cantabo tibi 2 adorabo in templo sancto tuo et confitebor nomini tuo super misericordia tua et super veritate tua quia magnificasti super omne nomen tuum eloquium tuum 3 in die invocabo et exaudies me dilatabis animae meae fortitudinem 4 confiteantur tibi Domine omnes reges terrae quoniam audierunt eloquia oris tui 5 et cantent in viis Domini quoniam magna gloria Domini

6 quoniam excelsus Dominus et humilem respicit et excelsa de longe cognoscit 7 si ambulavero in medio tribulationis vivificabis me super furorem inimicorum meorum mittes manum tuam et salvabit me dextera tua 8 Dominus operabitur pro me Domine misericordia tua in aeternum opera manuum tuarum ne dimittas

Copyright information for VulgJ